PARAFRENARIUS

PARAFRENARIUS
PARAFRENARIUS
vox medii aevi, Gall. Palefrenier, Ital. Palefreniere, Equiso, qui palafridos seu equos curat, seu etiam qui stabulis Regiis aut Principis praeest. Apud Continuatorem Guil. Nangii ad A. C. 1378. id officii in Aula Francica notat,
quod post modum Magni Franciae Scutiferi dictum est. Est autem Palafrenus apud Ott. Morenam Histor, Rer. Laudensium p. 38. idem cum Palafrido et Palafredo, item Palefredo, apud Gall. Palefroi, cheval de service, designat que equum gradarium et pompae causâ ali solitum: quae omnes voces ex Paraveredus corruptae sunt, vide infra in Paraveredi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PARAVEREDI — maiores equi agminales, quorum usus in cursu publico, non quidem in viis publicis, sed in transversariis et militaribus, ut Veredorum in viis publicis; Ita Iac. Gothofredus ad l. 3. Cod. Theodos. de Cursu publ. Eorundem mentio occurrit in l. 6. 7 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”